Latin
PROPOSITIO XLIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 198
Unproofread scanNot analysed yet
Quartò ex illis impressionis, seu potentiae gradibus demonstrat corporis mersi grauitate aqueae grauitatis subduplâ existente, me diam illius partem mergi, alteram mediam emergere. Sit enim prisma uo in vasis uK fundo, quod vas impleatur aqua vsque ad op. Sit autem, exempli causa, prismatis basis no tripla superficiei aquae qp, &tam aquae quàm prismatis altitudo un sit quadrupedalis, prisma semper eleuabitur donec duobus pedibus extet, &locum sm occupet, aqua verò ab or ad &e deprimetur, eritque spatium m &bipedale. Cùm enim aquae ro, vel &r superficies sit basis nb subtripla, si qp est 1, nm erit 3, quare si prisma surAsgat vno spatio, tribus spatiis aqua de primetur. Praeterea στ. Escùm aquae grauitas sit 2, prismatis grauitas erit 3, &ideo aquae potentia erit 5, vtpote composita ex o3 gradibus velocitatis, &NNIN 2 grauitatis; prismatis verò potentia 4 erit T1EE1 duntaxat graduum TPNI vt antea demonstratum est; igitur expelletur &eleuabitur: idque duobus pedibus, quorum pars ab ipso prismate surgente, pars ab aqua depressa conficietur, eritque pars à prismate confecta ad partem ab aqua factam vt 1 ad 3. quare solo dimidij pedis spatio prisma vsque in m eleuabitur, dum aqua sesquipede vsque ad &o deprimetur. Enimuerò prismatis potentia 4 constat gradibus, quorum3 à grauitate, 1 à motu, aqua verò 3 habet gradus à motu, I à grauitate, cùm aqua duntaxat bipedalis grauitet, licet quadrupedalis sit, (totali grauitate vt 2 existente) sola etenim aqua existens ab ę ad ragit in prisma, in quod nil penitus agit inferior aqua ut. Cùm igitur tam prismatis quàm aquae potentia sit vt 4, seu aequalis, faciunt aequipondium.