Latin
PROPOSITIO XLIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 199
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus concludendum motus velocitatem exactè grauitatis defectum compensare, quoties enim corpus immersum ex amplo vase emergit, aqua ferè nihil deprimitur, maximè verò deprimitur in vasis angustis, quorum aquae tantula grauitas maximae velocitati, qua deprimitur, addita, viribus aquae compositis ex maxima grauitate, minima velocitate, qua deprimitur, aequiualet, &aequiponderat. Quae diligenter notanda sunt ad vim percussionis inuestigandam. Porrò quae demonstrauit, non impediunt quin semper corpus immersum tantam praecisè molem aquae suâ immersione eiiciat, quanta est moles demersi corporis subter aquae superficiem, vt contingeret si lateri DK vasis AD, vel lateri ep vasis uIK foramen inderetur. Rectè itaque demonstrauit primùm educto prismate ex aqua perpendiculariter, altitudinem partis extractae esse ad altitudinem aquae residentis, vt est basis prismatis ad superficiem aquae circumfusae. Secundò, prisma quod specie minus graue sit quàm aqua, sed pondere, orto ex mole, grauius aqua, in quam totum vi demergitur, quantumuis magnum sit, &aqua pauca, suae libertati permissum, ascensurum, ob compensationem aquae à velocitate descensus oriundam. Tertiò pondera corporum absoluta rationem habere compositam ex ratione grauitatis specifica, &motus velocitate. Quartò, prisma vel aliud corpus natans ita se habere, vt totum sit ad partem sub aqua in eadem ratione, in qua grauitas aquae specifica ad grauitatem corporis specificam. Quinrò, si corpus eoúsque mergatur donec moles aquae aequalis moli partis corporis depressae sub aqua, sit etiam aequalis pondere ponderi totius corporis, corpus nataturum. Sextò, in vase recuruo, qualis est siphon inuersus, cuius vnum os fuerit altero capacius, aquam in vtróque ore ad eandem altitudinem ascensuram, quòd ex vna parte sit eò maior ad descensum velocitas, quò ex altera pondus majus fuerit, atque adéò natationem grauium non deberi partim figurae corporum, partim aquae resistentiae, vti credunt Peripatetici: sed corpora quae cùm sint aquâ grauiora, natant interdum, id habere ab aëre adhaerente, qui corpori natanti coniunctus molem efficit aequali aquae moli leuiorem: quae cùm fusiori sermone indigeant, nouâ propositione discutiemus Rationem ob quam corpora humido grauiora natant, quales sunt aureae laminae super aqua natantes, ex mente Galilaei explicare.