Latin
PRAEFATIO AD LECTOREM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vis etiam quae datum arcum ad datum interuallum flectat, &proportio iactus verticalis ad iactum horizontalem, &alios iactus nondum definita fuit, nec alia pleráque de quibus hocce tractatu quem à iaculorum coniectione possis Acontismologiam, vel Ballisticam, quòd praesertim βαλλόμενα, siue βιλὴν, ἀκροβολισμνν, &ἀκόνπσμα, siue aἰλήν, τξευμα, &δίστν, aut alijs quibúsue nominibus appellare: quidquid enim dicturi sumus, tam iaculis manu, quàm lapidibus manu, fundâ, ballistâ, &c. missis, &sagittis ab arcu, globísque à sclopeto pneumatico, &ignario pulsis ex aequo congruit. Porrò teli, seu sagittae pennatam partem ελους κεφυλὴν, cuius cuspis κis, dixere; ἄκω verò seu iaculum manu iacitur. Qui verò dictionibus Graecis vti voluerit ad ea quae pertinent ad arcum exprimenda chordae tensionem καεταγοχὴ; balistae claustrum, vel clauiculam καστ ιείαι, arcus brachia ἄτεννα (cuius extremitates ἄκρα, seu κέρατα) iaculâtionem ἐξαπσολὴν vocare poterit: quibus alia sexcenta possunt addi, verbi gratiâ χάπριαν ἀτοααζειι, quod Gallicè dicimus lascher le ressort, vel tirer. Has autem machinas, quibus tela, lapidésque mittebantur, ἔργανα μιθύπενα, ἑαλίντίνα, &λιθεβδα dixere: quae trium talentorum lapides, &hastas duodecim cubitorum emitterent, nisi veteribus fidem detrectare velis. Quod sanè mirum cùm tria talenta valeant 581 libras, quas bombardae nostrae militares vix mitterent: hîc enim talentum eiusdem sumo ponderis, acitractatu de nummis: quanquam si de Alexandrino, quod Hebraici subduplum faciunt, intelligamus, illi lapides solummodo fuerint 290° librarum nostrarum Parisiensium. Vt vt sit, sequentibus propositionibus nostras obseruationes, &quae ratio praescribit explicamus, vnde lumen inferetur Phaenomenis Hydraulicis; &mechanicae pars nobilis adijcietur.