Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 20-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cogitatio virum subtilem induxit vt non solùm eandem esse rationem resistentiae diuersae, qua neruus BC cogitur vsque ad G, ac potentiae, qua ex G redit ad D, sed etiam resistentiam illam nerui à D ad Gaequalem esse resistentiae aëris inter A &K interpositi, &vim motricem chordae recurrentis à G ad D aequalem globi potentiae à G ad D descendentis crediderit. Eapropter neruum à pondere K descendente percussum eadem velocitate, qua priùs ad D venerat, quanquam inuerso ordine, rediturum. Interuallum DG intelligatur diuisum in 9 partes aequales, &tribus temporibus illas ita percurrat chorda vi ponderis K in illam descendentis, vt primo tempore à D ad M per vnam partem, secundo tempore ab M ad N tria spatia, tertio demum quinque spatia conficiat ab N ad G, &inuerso postmodum ordine redeat ad D, conficiens primo tempore 5 spatia, secundo tria, tertio vnicum. Erit igitur vt KD linea ad lineam DG, ita velocitas per KD ad velocitatem per DG, &ideo vt tempus motus KD ad tempus motus DG, vtque pars lineae KD ad simiiem partem lineae DG, ita pars temporis motus, &velocitatis in linea KD ad partem similem temporis &velocitatis in linea GD. Insuper vt sunt inter se pondera quae tendunt neruum per varia interualla, ita vires per ea interualla comparatae, quae pondera cùm esse putarit in ratione praedictorum interuallorum duplicata, ex consequenti globum ex puncto K in Lredeuntem, &gradum vnum virtutis in L, hoc est in fine primo temporis habentem, in fine secundi, 4 gradus, &in fine temporis tertij in puncto D, 9 gradus habiturum, quibus virtutis gradibus in ascensu, ratione inuersa, spolietur. Quae quidem subtiliter inuenta videbantur, si vires seu pondera, quibus neruus ad interualla praedicta cogitur; essent in illorum interuallorum ratione duplicata, quod saepiùs experientiae refragatur. Praetereáque conuincit obseruatio sagittas excussas ex G in K breuiori tempore ex D in K ascendere, quàm è K ad D recidant, vt postea dicturi sumus, &quispiam experiri potest. Porrò vix fieri potest experimentum casus globi ex K in neruum D, nisi cadens alligetur funiculo, chordae in puncto D circumligato, &ab arcu BAC satis declinet, vt cùm ceciderit, &funiculus à pondere K tractus neruum D trahere coeperit, tandem illum ad punctum G adducat: at verò haec fuerit prolusio, deincepsque rem istam diligenter excutiamus.