Latin
PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 21-4
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VIII. Diuersas eiusdem sagittae, &arcus iaculationes ex diuersis scapi punctis incipientes, hoc est secundum varias nerui &arcus tensiones, explicare. Icet arcus illi quibus experti sumus, scapis caruerint, operae tamen pretium fuerit arcui BAC (quo iam ligneum arcum quintupedalem referri velim) manubrium tribuere, in quo notentur varia interualla, verbi gratia, 4, ex quibus sagitta mittatur, quanquam plures diuisiones pro vniuscuiusque libitu fieri possint vti aliquando nouem fecimus, de quibus postea. Inquirendum igitur quantò minor futura sit iaculatio facta ex primo puncto L, quàm ex puncto M, &alijs vsque ad O punctum, nec enim dubium quin sit maior ex punctis à K versus O remotioribus, sed tantùm quantò sit maior. Primùm verò dicam quę multis verosimilia videbantur, nempe vires tendentes esse in ratione duplicata iactuum; verbi causa iactum ex puncto M esse ad iactum ex L in duplicata ratione MK ad LK, hoc est iactum ex Messe quadruplum iactus ex L, quemadmodum arbitrabantur vim eogentem neruum K vsque ad M esse quadruplam vis illum ad Ladducentis, vt iactus essent instar radicum, &pondera tendentia quadratorum. Sed ad obseruationes accedo, factas à nobis in ludo publico Ballistico Parisiensi, egregio iaculatore vibrante ad angulum 30 graduum, altitudine super horizontem quadrupedali: arcus noster cerasinus, vulgò de merisier, pedes 5 &4 digitos longus, à puncto K ad O sesquipedem habet in 8 partes aequales diuisum; neruus K ad primum punctum tensus &laxatus sagittam emittit ad duas hexapedas &4 digitos: aliae iaculationes eo qui sequitur modo apparuerunt. Ex se cundo puncto iactus fuit 7 hexapedarum, ex tertio sexdecim, ex quarto 221, ex quinto 29/, ex sexto 35.