Latin
COROLLARIVM PRIMVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 207
Unproofread scanNot analysed yet
Vti continget cùm aëris moles inclusa cingulo tanta fuerit, vt aquea moles, totum hominis pondus superet, tunc enim integrum hominis corpus, siue iacens, siue se dens, aut erectum extabit, neque tantisper immergetur. Idémque contingit si quis bouis, aut porci vesicis vtatur, quae praecedentem aquam capiant. Omitto ligna suberis instar leuia, quibus etiam barbari naues immersas extrahunt, vt verbi gratia cùm Maldiuarum in colae naues ligno suo Candor, suberis vt aiunt leuitatem superante, ex fundo maris extrahunt. Ihlud verò cingulum triplici pelle caprinâ tegitur, quod praeterea laminis ferreis vestire possis, vt sagittis vel tormentis minoribus bellicis resistat, à quibus alioquin facilè perforatum, deinceps inutile sit. At verò lintriculum quispiam ferre potest, quo fluuium traijciat, cuius si cauum 3 aut 4 aëris pedes cubicos complectatur, nullum imminebit submersionis periculum. Porrò fieri possunt lecti pneumatici, qui commodè ferantur, quandoquidem eos ex pellibus constructos solùm inflabis, cùm te ad somnum composueris. COROLLARIVM II. De nauibus sub aqua natantibus. Otum est nauiculam à Cornelio Drebellio in Anglia constructam, quae sub aquis depressa natabat: quod cùm diuersis modis fieri possit, primo quidem si nauis, cum omnibus quae complectitur, eiusdem cum aqua ponderis efficiatur, vt in quouis sub aqua loco maneat, quod vix ac ne vix quidem vllus faciat. Secundò, si paulò grauior aqua reddatur, vt vel ad fundum vsque demergatur, si fuerit opus, ibíque subsistat donec ramorum &vncorum ope collecta sint quae perdita fuerant, &alia peragantur ob quae nauis constructa est. Quoties autem nauta redire voluerit ad aquae superficiem, illud eramorum ope, vel etiam sufficiente nauis exoneratione perficiet. Glarum est autem nauim vndique clausam esse oportere, ne vel aquae guttula in eam ingrediatur; atque adeo ramos, quorum manubria intus fuerint, exterius ita corio impicato inserendos, vt tamen facilè moueri possint. Omitto fenestras ex cornu, vitro, chrystallo, lapide speculari, aut alio diaphano construendas, vt quaecumque vel in fundo maris, vel in medio fuerint, clarè cernantur. Omitto etiam varia terebella, quibus naues hostiles perforentur &immergantur; nec non diuersos modos, quibus aër ne fortè corrumpatur ob vapores, &halitus interiores, saepiùs renouetur; quod longo canali siue coriaceo, siue alterius materiae vltra superficiem aquae protenso fieri solet, quo similiter vrinatores respirant. At verò docebit experientia quae vix inexpertus conijcere possit.