Latin
PROPOSITIO L
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 208
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO L. Instrumentum construere quo facilè quispiam possit absque bilancibus liquoris propositi grauitatem, &quantò sit humidum aliquod altero grauius inuenire. Vm ex dictis constet corpus aqua leuius in aquam demissum Ceam in grauitate rationem habere ad humidum aequalis molis, quam pars corporis demersa habet ad totum corpus, clarum est humidum illud, in quod idem corpus minore sui parte immergetur, humido leuius esse in quod maiore sui parte immergetur. Si quis igitur cylindrum aliquem concauum aeneum, aut argenteum construi curet, qui ad horizontem perpendiculariter erectus in aqua natet, &ei superextet, pars eius immersa, vel emersa docebit aquae, vel alterius humidi, cui imponitur, grauitatem, si tamen semel quis hoc instrumento fuerit exploratus quantae sit humidum aliquod grauitatis, vel ipsius cylindri grauitatem in aëre nouerit. Sit verbi gratia cylindrus ACBD, cuius altitudo FE vnius digiti, baseos verò D diameter semidigiti: haec autem altitudo EF diuidatur in 6 partes aequales, vt vnaquaeque pars sit duarum linearum, quanquam in partes minores pro vniuscuiúsque libito diuidi possit; vt, exempli causa, pars inter LM &IK intercepta, quae ascendendo quinta est, in quatuor partes subdiuidetur, quarum vnaquaeque est pars lineae dimidia.