Latin
PROPOSITIO L
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 209
Unproofread scanNot analysed yet
Posset etiam instrumentum istud esse parallelepipedum, quam figuram, si exactè seruetur, caeteris praeferendam arbitror, vt cuiusuis liquoris, absque cylindrica figura in cubicam reductione, dato cubo propria in aëre grauitas assignetur. Supponamus igitur istius in aëre cylindri, vel parallelepipedi grauitatem esse vnius vnciae, &in humidum propositum, cuius grauitas quaeritur, vsque ad lineam GH mergi, quae linea humidi superficiei congruat, certum est humidum illud aequale magnitudine toti parallelepipedo CB eam in grauitate rationem habere ad totum parallelepipedum, quam habet totum paralle ad partem sui mersam, ex praecedenti prop. cum ergo cylindrus, siue paral. CB parte dimidia mergatur, quae est semunciae, aqua mole parallelepipedo BC aequalis erit duarum vnciarum. Sit autem aliud humidum, in quod idem corpus vsque ad NO, tertiam sui partem, immergatur; cùm pars immersa ND ter in AD contineatur, aqua mole sua CB corpori aequalis trium erit vnciarum: &consequenter humidum istud humidi praecedentis in grauitate sesquialterum erit; quemadmodum pars dimidia tertiae partis est sesquialtera, vt constat ex 6, &4 assis semisse &trienteQuoties igitur cylindrus iste portabilis in humida diuersae grauita tis specificae demittetur, grauitates humidorum erunt inter se in reciproca ratione partium cylindri demersarum: exempli gratia, si quis peregrinus hoc, aut simili instrumento vinum Gallicum, &cùm in Graeciam peruenerit, vinum Graecum explorarit, istud, quòd Cephalonicum appellant, grauius reperiet, cuius nempe Parisiensis hemina vini Gallici heminam vna ferè vncia superare mihi visa est. Porrò fundum, seu basis cylindri vel parallelepipedi tantae debet esse crassitudinis, seu grauitatis vt cylindrus maneat horizonti perpendiculariter erectus: quod vix absque illa fundi grauitate fieri potest, sine qua ferè semper in hanc aut illam partem inflectitur. Existimauit autem vir in Geometricis subtilissimus epistolam 15. Synesij de hac ponderandi ratione intelligendam, non autem de libramento aquarum, vel clepsydra, quòd ἐπὴν mechanici pro pondere vsurparint. Haec autem epistola vix sufficit vt definiamus quodnam instrumentum, seu organum Synesius postularet, cùm enim dicat se ad hoc infortunij genus redactum vt hydroscopio egeat, quod, amabo, esse potest infortunium cùm aliquis instrumento praedicto carea? praesertim cùm ille modus humidi ponderandi iustis bilancibus suppleri possit. Quanquam non desunt, qui se statim infortunatos existiment cùm rebus carent desideratis, licet minimè necessariis; quod quidem non est minimum hominum infortunium, quo saepè, magis quàm necessa riis, torquentur. Cùm autem tubulum, hoc est πλήσα cylindrum tibiae similem desideret, cuius recta linea, qualis est nostra EF, in multas partes diuidatur, vt aquarum ῥιmὶ cognoscatur, hoc instrumentum a clepsydra recedere videtur, quae non solet in aquam demitti, vt erecta C, &horizonti superextans horas suis incisionibus ostendat, nisi fortè habue rint tubulos hac arte constructos vt singulis diuisionibus successiuè ascendentibus, vel descendentibus horae singulae notarentur.