Latin
PROPOSITIO LIV
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 223
Unproofread scanNot analysed yet
Scio quosdam istiusmodi natatum in motus diuersos referre tam aquarum fortium, ®alium, quam metallorum, quae in illis dissoluuntur; qui motus si phaenomeni istius sint causae, tamdiu eos durare necessum est, quamdiu metalla natant, id est semper, donec oleo tartari, vel alia ratione praecipitentur. Simile quidpiam vino aquae mixtae contingit, cùm enim aqua fun dum petere deberet, vtpote vino grauior, innatat, neque potest fine artificio ad fundum praecipitari: fortè quòd auri, mercurij, argenti, aquae, &c. particulae adeo minutae sint, vt ob superficiei magnitudinem &soliditatis exiguitatem vi careant ad liquida diuidenda necessariâ quantumuis leuiora, vt in aquae guttululis in vaporem abeuntibus &in aëre aquâ leuiori natantibus obseruatur. Porrò qui credunt aurum idem esse cum aqua regali, quamdiu simul miscentur, penitus aberrant, vt enim anima totum corpus informans, ac veluti penetrans ab eo tamen distinguitur, ita liquor vnus ab alio, quacumque tandem ratione misceantur, longéque magis aurum, &aliud, quoduis metallum vtcumque fusum, &solutum; cuius forsan particulae hamulis, &vncinulis aquarum compositarum retinentur, ne fundum petant.