Latin
MONITVM III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 223-2
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM III. Vaecumque de Ctesibicis organis, siphonibus &istiusmodi hy draulicis dicta sunt, ita debent intelligi vt semper aëris, &aquae ratio seruetur, illius enim condensatio, atque rarefactio multa potest interturbare, fortéque nonnihil condensationis aqua ipsa patitur. Porrò cùm diximus aquam sibi relictam, &tubo, vel siphone clausam semper ex vtráque parte eiusdem esse altitudinis, id intelligendum quamdiu sibi continua est, si enim aëre intermedio illius continuitas interrumpatur, tum aqua poterit ex vna parte altior, &ex altera depressior manere, vt saepè contingit ob aëris globulos intermixtos.