Latin
MONITVM III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 224
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem qui affirmant se artificia reperisse, quibus aqua seipsam moueat, fiátque motus perpetuus; quod si absque perpetua caloris tam diu quam noctu vicissitudine, (quàm video suppositam in motu perpetuo Romae, anno 1640. proposito) vel alia causa naturali perpetuitatis radice velint, frustra sunt, nisi naturae ipsius, &totius mechanicae leges mutauerint; illísque similes existimo, qui cùm paucis diebus Geometriae Practicae studuerint, tempus perdunt in quaerenda circuli quadratura, vel cubi per plana duplicatione, quae spernunt magni Geometrae: vel Chymicis, quos incredibili aestro percitos in proiectionis puluere, vel lapide philosophico perquirendo, promittendóque, quorum sermones ἀλαζονικοὺς, καὶ κομπτικοὺς vehementer admireris. MONITVM IV. Vi cochleam Archimedaeam, quâ transferuntur aquae, non intelligit, adeat 15. prop. Tractatus sequentis, quae illam explicat; &qui scire cupit quam figuram debeant induere naues vt tutò, velocitêrque natent, experiatur in tot generum nauigijs, quae sulcant oceanum, nec quidpiam requirat vlteriùs. Norunt enim fabri, &alij artifices eo difficiliùs nauem inclinari, &euerti, quo suae grauitatis centrum fundo propius, &ab oris remotius habuerit, dummodo aequè distet ab iisdem oris, &extremis. Quò verò magè naues ad figuram sphaericam accedunt, eò sunt capaciores, faciliusque in omnes partes ad pugnam vertuntur, quanquam elliptica figura videtur commodior, quandoquidem prora desinere debet in acumen vt aquam scindat. Qui secundum axem bifariam secti figura docet optimi nauigij constructionem, huius enim semisphaeroidis extremum obtusius puppem, acutius proram refert: Omitto figuram cylindricam, prismaticam, &alias; necnon pondus saburrae, &c. de quibus consulatur accurata R. P. Fournieri Hydrographia. Operae verò pretium fuerit istius libri Praefationem perlegisse, quae multa complectitur non minus iucunda quàm vtilia, tum vt in antris, &hortis salientes describant figuras omnifarias, tum vt verbi diuini praecones hauriant vnde postea suos auditores potent ineffabili torrente voluptatis. FINIS. ARS