Latin
XPONIZETE
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 225
Unproofread scanNot analysed yet
XPONIZETE. t eb cb cb. b ch qu φu cb ch chb ek, . b. k. ,qu d choq ch b chd ib d c c CIS ARS INANIGANEI HYDROSTATICAE, LIBER PRIMVS. VM amici quidam desiderarint Hydraulicis addi Phaenomenis, quae spectant Nauigationem, quòd iam de iis quae innatant humido multa satis dixissem; Tractatum Hydrostaticum priùs Mathematicae Synopseos duobus Mechanicorum libris additum, huc reuocandum arbitratus, librum primum sequentis de Nauigatione Tractatus constituo; quem sequetur Histiodomia, quâ breuiter complectemur nauium architecturam; artem Nauigandi, nauticae pixidis, &magnetis vsum &proprietates, vrinatoriam, &alia quae nauigationi seruiunt Supponimus aquae centrum idem esse cum terrae centro; eámque propterea semper descensuram, donec illud occurrat, vbi libera fuerit: neque iam inquirimus quibus ex partibus texatur, siue componatur, an ex atomis rotundis &mobilibus, an ex conicis, aut cylindricis; vel etian sale, sulphure, &mercurio; quantumque habeat ex istis princi piis; illud enim Philosophis Democriticis, vt istud Chymicis soluendum permittimus: cúmque in editione prima Hydrostaticae grauita tem aëris nondum inuenissemus, &quae sit illius cum aqua, caeterisque grauibus comparatio, id ex Hydraulicis nostris adiici poterit. Iam ve rò quae vel Steuinus, vel obseruationes nostrae docuerint, conside remus. Definitiones XI. Nota grauitas est, cuius nota magnitudo cognitâ ponderitate exprimitur. II. Materiâ aequiponderantia corpora sunt, quae in aëre magnitudine &ponderitate aequantur. III. Materia ponderosius corpus est, quod magnitudine aequalibus praeponderat.