Latin
225.18 to 225.19
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 225.18-19
Unproofread scanNot analysed yet
Iam vero gaudeant Massilienses, qui Pastorem ἀνεπίληπτον diuinâ prouidentiâ consecuti sunt; quâ dictione πσαν ἀρετὴν Chrysostomus intelligit; quòd nempe deceat eum qui regendis aliis praeficitur, tantâ virtutis gloriâ excellere, vt sit πάντος λαμτήρος λαμπστρoς; caeterósque veluti stellarum igniculos suo fulgore obscuret. Gaudeant qui Pontificem νηφάλιον, σύφρονα, κόμιον, καὶ σιλοξένον accepturi sunt, quem omnes Galliae totius Episcopi ob omnium virtutum chorum diligunt, amplectuntur, venerantur; suspiciantque filij, δδακτικὸν Ecclesiae Patrem, qui tria verba vix edat, quae veterum Ecclesiae Orthodoxae procerum non condiat, &illustret. O beatum populum, qui diuino munere, summi Pontificis gratiâ, Regiáque beneuolentiâ sortitus es Episcopum, qui vestri curam adeo paternam gerat, &penultimo sanctitate apud vos celebri succenturiet, vósque sacris καθαρμοῖς ad Christianae τελετῆς πράδοσιν, ἐποπτείαι, ἀγαπὴν, ἀνάδισιν &στιμμάτων ἐπούθεσιν, aliáque diuina mysteria praeparet. Nunc ergo Massilienses, laetitiaedies agite, Deóque praepotenti gratiis immensis ritè peractis, Antistiti vestro HoAv