Latin
225.13 to 225.17
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 225.13-17
Unproofread scanNot analysed yet
Quid enim, inquit, aliud est Episcopus, quàm is qui omni principatu, &potestate superior est, &quoad licet, Christi Dei pro viribus imitator? Notum est etiam, ex Augustino, Episcopum eo debere animo affici, vt prodesse, quàm praeesse malit; cuius otium sanctum quaerat caritas veritatis, &negotium iustum suscipiat necessitas caritatis: quam sarcinam quoties nullus imposuerit, percipiendae, &intuendae vacandum sit veritati; cumque imponetur, suscipiendam esse propter caritatis necessitatem. Verumenim verò cùm Te nouerim veritatis delectatione ita capi, vt neque illius substrahatur suauitas, neque tamen illa necessitas opprimatur; sciásque Praelatos in Ecclesia fungi legatione populi ad Deum vt obsecrent, vel legatione Dei ad populum vt iubeant, sacrum Hierarcham optimi Cleri, plebisque ab omnibus retrò saeculis Catholicae Te fuisse constitutum bonus omnis gaudere debet, pro cuius anima sis continuò vigilaturus, vt pote qui sis Deo rationem de singulis redditurus. Porrò cùm generosus ille Martyr Ignatius doceat à populo nil absque Episcopo suscipiendum, alioquin παράνομον, καὶ θεοῦ ἐχθρὸν futurum; &qui ei suc cinit S. Antiochus, homilia CXXIV, contendat cum qui clam Episcopo quidpiam aggreditur, cultum diabolo exhibere, ὁ λαθρα ἐπισκόπου τι πράσσων, τῷ διαβόλῳ λατρίνει, tuum populum verbis praedicti martyris hortari placet. Reueremini Episcopum vestrum sicut Christum, quemadmodum beati nobis praeceperunt Apostoli; illius enim τὸ κατάστημα, μεγάλη μαθητεία, ἡ δεʼ πραότης, δύναμις, ἢν λογίζομαι καὶ τοὺς ἀθέους ἐνπέπεσται; cuius animi modestia, magna caeterorum disciplina est; mansuetudo verò, virtus est, quam &impios reuereri existimem. Tantò verò libentiùs quisque tuis consiliis morem geret, quantò maiorem perspexerit tuam esse salutis illius sitim, &curam; quam adeò prae oculis Te habere existimem, nullus vt sit Massiliensis, qui si tua sequatur monita &exempla, non ad aeternae gloriae beatissimum portum appellat. Hoc enim tuum est Certamen, tua Nauigatio, tuus Concentus, tua Glo ria atque Corona, tuas vt oues immaculatas Christo Domino repraesentes. Alij longissimam nobilium atauorum seriem vndecunque repetant, Tu qui nec ex ἀμάτων, neque ex θελήματος σαρκος, vel ἀνδρὸς, sed ex Deo natus, alios etiam Christo debes inserere, solam Dei gloriam, tuique populi vtilitatem mente geras; &qui plures Melitenses Equites, eorumque etiam supremam dignitatem, &ingentem nobilium cognatorum cohor tem tam in Prouincia, quàm in aliis plerisque locis numerare posses, hoc vnum Tibi numerandum existima, quot animas à peccato eripueris, quotque Deo reddideris.