Latin
PROPOSITIO VI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 23
Unproofread scanNot analysed yet
afferebantur, quae iuxta supputationem praecedentem, nostris aureis 8924400, seu Francis 26773200 aequiualent; quae non faciunt tertiam partem reditus Regij 100000000 milionum: quem tamen non solùm exaequare, sed etiam superare videri possit Salomonis reditus, si reliquae summae, quas à diuersarum prouinciarum legatis, &à Regibus &negotiatoribus accipiebat, vt vers. 14. docetur, praecedentibus talentis addantur. Quanquam haec summa plerisque tanta videtur, vt talentum malint pro siclo tetradrachmo sumere, quàm pro 3000 siclis: sed cùm istius notionis ne quidem vestigium ex scriptura producatur, non est quòd eam sequamur. Difficilius est agnoscere num fuerint duae siclorum apud Hebraeos species, communis didrachmus, &sacer tetradrachmus; quod tamen multi asserunt ob LXX. autoritatem qui siclum appellant δδεαχωνν vt Genes. 23. 15. &alibi videre est, quos ad Alexandriae pondera respexisse aiunt Atticorum dupla, quorum talentum Hebraeorum talento aequipollens 12000 drachmas Atticas, hoc est 3000 siclos, vt Hebraicum, complecteretur; adeovt siclus Atheniensi stateri aequalis fuerit. Vt autem demonstrent fuisse duplicem siclum, aiunt dimidium siclum Exod. 30. 13. &15 annuatim à singulis tributum, fuisse quidem dimidium habito respectu ad siclum sacrum, sed integrum Regij ponderis, quòd 2. Reg. 14. v. 26. ducentos siclos, quibus Absalonis caesaries aestimabatur, Septuaginta viri per centum siclos verterint, putà sanctuarij. Cuius sicli tetradrachmi trientem Nehemiae 10. 32. pro annuo tributo pensitatum; &quadrantem 1. Reg. 9. 8. Chaldaicè zuzan, hoc est drachmam, &vigesimam partem Exod. 30. 13. (quae est quinta pars drachmae) legimus. Sumitur etiam Keseph Gen. 20. 16. pro siclo, sic enim vertunt LXX. 2. Reg. 18. 11. Mitto alia nomina quibus siclum appellant, vt argenteum Math. 26. 15. quem Eusebius staterem appellat, cuius quarta pars, hoc est drachma, Lucae 15. 8. commemoratur, Romano denario aequalis; de quo Matth. 18. 22. vt pars dimidia Matth. 17. 27. Mitto praeterea nummos aereos tam nostros, quàm Iudaeorum assarium, quem alij 9ò partem sicli, alij dimidium sicli valuisse putant, de quo Math. 10. 29. Quadrantem, assis fortè, vel follis, vel oboli. Math. 5. 26. &minutum quadrantis dimidium habes; de quibus viri docti fusè disseruerunt. Est &mina 3. Reg. 10. 17. quae centum aureis 2. Paral. 9. 16. aequipollet, quandoquidem illius loci tres aureae minae sunt huiusce loci trecenti aurei. Omitto nummos alios in scriptura vsitatos, de quibus fusissimè Vvaserus, vt ag rah Hnax 1. Reg. 2. 36. qui sit eiusdem ac Gerah, &Chaldaeorum Maha valoris: qui nummus cùm fuerit obolus ille qui par dicitur sicli vigesima, illiusque pondus, iuxta constantem Rabbinorum sententiam, sit 16 granorum hordei, clarum est ex nostris hypothesibus, esse pondo granorum nostrorum 16, si quodlibet horedi granum vnciae nostrae grano aequiponderet, vti reuera contingit multis hordei nostri granis, quae faciunt aequipondium cum granis tritici, seu frumenti, quibus antea lectis vnciae grana comparaueris.