Latin
PROPOSITIO VI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 24
Unproofread scanNot analysed yet
Notatu verò dignum est à ma Gerab κορκει, granum, &γρν, deduci posse, quae omnia, veluti κέεκα Graecorum, quidpiam minutissimum significent: Hinc de pauperrimo dici solet, nequidem eum obolum, hoc est Gerah, vel νρύ habere Itaque Gerab, cùm esset argenti puri, nostros 16 aeneos denarios valebat: atque adeo tres oboli nostris 4 assibus exactè respondent, cum sit valor oboli sesquitertius valoris assis. Quibus positis, sequitur siclum 20 valentem obolos nostris assibus 26– respondere. &32 granis semunciam nostram superare, quandoquidem 20 oboli sunt pondo 320 granorum, quos si redegeris ad drachmas, 4 drachmas &32 grana sis habiturus, seu denarios vnciae 13 &Quae cùm sicli tetradrachmi pondus iusto majus efficiant, vt ex dictis constat, superest vel Rabbinos decipi, vel hordei grana quibus vsisunt, nostris selectis esse leuiora. Vt igitur mecum conueniant, illorum grana, quemadmodum vnciae Romanae grana, nostrorum fere subsequisexta fuisse oportuit, hoc est 7 grana hordei Rabbinica nostris 6 hordei granis selectis aequiponderant Cùm autem de singulis scripturae summis &nummis, aliàs Deo volente fusiùs acturus sim, ad nummos Romanos &Graecos me confero: de quibus breuissimè dicendum.