Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 24-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus potentia in e minor etit potentia in f, aut in g quòd PT minor sit Pd, minórque ratio TP ad Pe, quàm d P ad fP, aut YP ad Pg. Erunt igitur inter se potentiae e, fig, vt linea PT ad Pa, &PY. Non est autem vt quidquam de potentia mouente subiungamus, cùm eodem modo se habeat ad pondus motum, quo potentia sustinens ad pondus sustentatum, minima siquidem potentia sustinenti addita facit mouentem. Si verò pondera praedicta sub vectibus essent, quò magis super horizontem tollerentur, maior etiam esset adhibenda potentia, &quò magis sub horizontem deprimerentur, minor; cuius euentus contrarij ratio pendet ex lineis quae rationes habent rationibus allatis contrarias. Denique cùm in ipso vecte centrum grauitatis ponderum reperitur, quocumque vectis transferatur eadem potentia requiritur. Caetera videantur apud G. Vbaldum. Porrò antequam vecti &librae finem imponamus, iuuat hîc celeberrimam quaestionem, quae Geostatico tractatui nomen dedit, proponere, num videlicet corpus idem minus aut magis grauitet, cùm centro terrae vicinum est, cùm per libram in illo tractatu examinata fuerit. Si priùs monuero ad perfectam istius difficultatis solutionem videri necessarium vt cognoscatur causa grauitatis, num sit aliqua qualitas interna corporibus, an tractio terrae, an impulsio aëris, aut quidpiam aliud; quod cùm nondum innotuerit nobis, grauitatis conceptum vulgarem supponemus.