Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quaenam sit ratio potentiae vecte pondus sustinentis ad pondus, cuius centrum grauitatis extat supra, vel infra vectem horizonti parallelum explicare. CErtum est nunquam requiri maiorem potentiam in pondere suSstinendo, cuius centrum grauitatis sit supra vectem horizonti aequidistantem, quàm vbi centrum illud est in ipso horizonte; sit enim horizon, &in eo vectis ADB, cuius hypomochlion D, potentia in A, quae ad Bpondus est vt DE ad DA, ob rationem reciprocam: cùm autem vectis transfertur super horizontem in NF, ratio DN ad DG maior est praecedenti ratione AD ad DE, quandoquidem linea DG breuior est lineâ DE, cui DF aequalis est, minor igitur in N potentia requiritur quàm in A, vt pondus B, seu FH sustineatur, quod a potentia sustinebitur eò minore, quò magis accedet ad perpendiculum Db, in quo nulla potentia requiritur siue supra a infra in b. Cùm autem centrum C sub horizontem deprimitur, vt in vecte MK, maior potentia in M, quàm in A collocanda, vt enim MD ad DK, ita pondus KIad potentiam M. Vbi notandum est lineas HG &IK esse horizonti perpendiculares, hoc est lineae CE parallelas, &potentiam in A ad potentiam in N &Messe vt DE ad DG, &DK. Idem penitus contingit vecti secundae speciei PQ, cuius hypomochlion P, potentia Q, &pondus V, cùm enim Palinea, maior sit lineâ PT, sequitur minorem in O quàm in Q requiri potentiam, vt in R maiorem quàm in Q, quòd PY linea sit longior lineâ Pd. Est autem potentia in Q ad potentiam in O &R, vt Qd ad OT &RY. Contrâ si locoponderis in P, intelligatur esse potentia, sintque OP duae potentiae pondus &sustinentes, maior potentia requiretur in pondere &,quàm in pondere Y, minor verò in pondere Z sustinendo, idque eâ ratione, quâ PT brachium brachijs Pd, &BY breuius fuerit. Denique sit tertia vectis species Pd, cuius fulcimentum P, potentiae in e, f, g, &pondera ZV &in altero vectis extremo, relictis lineis SO, dQ &VR.