Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 24-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde sequitur corporis BVC partem C propè punctum F grauiorem esse, quàm propè punctum G, idemque verum est de parte B, &alijs quibuslibet, illis exceptis quae in linea recta VA descendunt, si taDME men excipi debeat linea mathematica: corst. pus igitur integrum minus propè centrum praedicto sensu grauitat. Quod tamen de solis corporibus duris intellige, non de liquidis, vel maximè flexibilibus, qualis est funis RS, qui cùm sit rectus in BVC, descendendo curuatur in extremis RS, adeo ut differentia inter lineas rectas ab A ad B &ad R ductas aequalis intelligatur lineae GV Aliud tamen in liquidis spectandum, quod ea leuiora reddat propè centrum, ob centri grauitatis mutationem, si enim aqua vase ELA includatur, cùm propiùs vas ad terrae centrum N accedet leuior erit aqua. Intelligatur enim vas adeo amplum, vt cum hexapeda distiterit à centro terrae, linea NM sit vnius duntaxat semipedis; quod si alia hexapeda tollatur, NM sit vnius pollicis; tertiò denique alia sublatum hexapeda nonnihil longitudinis detrahatur NM, &ita deinceps. Quantum verò centrum grauitatis aquae sublimius euadit, tantundem aquae moles attolli dicitur, cùm illud corporis cuiuslibet locum, quà graue est, determinet: cumque potentia per primam hexapedam, centrum grauitatis aquae solummodo 5 pedes cum dimidic tollat, per secundam verò 5 pedes &vndecim pollices, illa potentiam maior esse debet in illa secunda eleuatione, in eadem ratione, qua 5 pedes cum vndecim pollicibus superant; pedes cum dimidio, &ita de reliquis eleuationibus, igitur leuior erit aqua centro propior Superest explicandum qua ratione corpus idem graue centrò propius cùm sit, grauis dici possit.