Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 27-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sit A terrae centrum, sitque BD libra, cuius centrum C, sint praeterea radij, seu brachia duo aequalia BC &CD, duóque pondera in B &D punctis, inter se aequalia Cùm linea BD non est horizonti parallela, pondus in D, grauius est pondere in B ea ratione qua linea BA longior est linea DA. Si enim ducatur tangens circulum BSD linea DE, &à puncto E linea EF perpendicularis lineae DF, erit corporis in D grauitas ad suam grauitatem absolutam, vt linea DF ad DC. Deinde si à centro librae ducatur CG perpendicularis lineae ADG, duo triangula rectangula DFE &DGC similia erunt, igitur vt DE ad DF, ita CD ad CG, hoc est quemadmodum. perpendicularis è centro librae ducta in lineam per extremum brachij librae terrae centrum transeuntem ad illud librae brachium, ita grauitas relatiua corporis in D ad eius grauitatem absolutam. Simili modo tangente BH ductâ, &CIH secante perpendiculariter lineam AB in puncto I, priùs osten sum est grauitatem ponderis in B relatiuam esse ad absolutam vt lineam BI ad BH, hoc est vt CI ad BC, ob triangulorum BIH &CIB similitudinem. Vnde sequitur positis corporibus in B &D penitus aequalibus relatiuam grauitatem corporis in B esse ad grauitatem relatiuam corporis in D vt lineam CI ad CG.