Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 246
Unproofread scanNot analysed yet
Quam diminutionem si posteri ad annos 50, plus minus obseruarint, fortè nulla futura sit, vel etiam ex Orientali in Occidentem conuertetur, &vbi periodus integra declinationis magneticae statuta fuerit in tabulas ad artem nauigandi iuuandam conferetur. Quartum: non solûm magnes, &acus magnetica declinant horizontaliter, sed etiam inclinantur per circulum verticalem; itaut polus meridionalis apud nos, &alios septentrionales eleuetur, &septentrionalis deprimatur; licet illa inclinatio neque sit eorundem graduum, ac eleuatio poli septentrionalis, aut eius complementi, &tamen ille polus polum terrae, non coeli quaerere videatur. Quibus positis vt omnium magneticarum proprietatum fontibus, illas breuissime prosequor nobiliores praesertim, quaeque nautas vel iuuent, vel recreent. Prima proprietas non quidem ordine, vel natura, de quibus hîc non agitur, sed quae occurrit, est vis aequalis vtriusque poli in ferro trahendo, vel animando, licet enim aliqui septentrionalem aliquandosvegetiorem notarint, ne tamen inferas apud septentrionales aquilonium, apud meridianos austrinum esse vegetiorem, id enim minime perpetuum, saepiúsque notatur aequalitas. Quisnam verosit verus polus septentrionalis lapidis, an is qui lapide suspenso; vel in aqua natante conuertitur ad septentrionem, an pars quae in fodina septentrionem respiciebat, controuerti potest, nisi tamen eandem partem in fodina versus aquilonem, quam suspensus, ant natans versus eandem partem conuerterit; tunc enim quaestio nulla foret. Magnetis polus qui iam terrae polum septentrionalem respicit, meridionalis dici potest, quod sibi relictus absque borec terrae polo illum attrahente, meridiem eo modo respecturus sit, quo polus meridionalis acus vi à septentrione lapidis, aut alterius acus tractus, ad meridiem sibi relictus conuertitur. eistum 2. Proprietas. Vt vt sit, polus ille magnetis qui versus septentrionem siue horizontaliter, siue verticaliter versus terrae polum septentrionalem vergit, pluribus modis agnoscitur; primò, cùm vasculo ligneo, aut alterius materiae gestatus aquae innatat, pars enim lapidis, quae vergit ad septentrionem dicitur polus septentrionalis, siue in fodina mundi septentrionem, siue meridiem respiceret. 3. si Secundò, si ea ratione suspendatur, vt liberè conuerti possit.