Latin
TRACTATVS
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 247
Unproofread scanNot analysed yet
acui magneticae, suo axiculo, supra quem libere vertatur impositae offeratur, pars enim magnetis quae meridianam acus cuspidem alliciet, erit polus septentrionalis; quae vero septentrionalem trahet, erit meridionalis. Quartò, si virgula ferrea, magnetis viribus analoga, digito, vel bacillo ducatur super dato magnete, quae perpendicularis lapidi fiet, statim atque polos illius, aut vicinas polorum partes attigerit. NeVerbi gratiâ, si que enim poli in indiuisibili sensibili consistunt KI ferreus cylindrulus vnam aut alteram lineam longus magneti NCBDN circumducatur; dum ad latera lapidis C &D aeque remota à verticibus polorum N &O peruenerit, axi NO parallela iacebit, vt cernitur in L &M, &in DF; cúmque vlterius versus polum O pelletur, surget pedetentim in FE, deinde in GH, tertio in KI, itaut extrema F, G, K ad polum O vergant, eo ferè modo quo magneticae acus axiculis ita libratae vt possint verticaliter inclinari, tendunt versus terrae polum, aut eas tendere cu piunt, qui magnetem contendunt se habere ad terram, vt acus se habet ad magnetem. Cùm igitur duo cylindruli ferrei perpendiculariter eriguntur, &velut axem AB constituunt, polos lapidis ostendunt, ex quibus me ridianus innotescit, magnete libere suspenso, quippe semper ad mun di, septentrionem conuertitur. Quonam vero vel quam in partem conuerti debeat, si libere suspensus, vel Caspio Lunari innatans fingatur, aut in Sole, vel aliis sideribus intelligatur, quis ausit affirmare? forte vires in tanto spatio amittet, vel suspendet. Nil autem refert si magnes sphaericus, aut ellipticus, vel alterius figurae, vel politus aut scaber fuerit, semper enim poli reperientur; ficet tanta figurae difformitas ob angulorum eminentias, &monticulos esse possit, vt plures polos habere credatur. Huc autem refertur scobs ferrea, quae lamineae vitreae, vel ligneae, aut cuiusuis alterius materiae (ferreâ solâ &magneticâ exceptis imposita huc illuc dispergitur, ac veluti difflatur vento, cum ei polus magnetis inimicus subiicitur; quae perpendiculariter erigitur, &lapidis vnionem quaerit, cùm offertur polus amicus, quo nempe prius animata fuerat, vel cui erat analoga. Haec autem scobs iacet, cum aequator lapidis laminae scobem ferenti subiicitur. Quintò, poli magnetis inuenientur, si lapis libere suspensus offeratur alicui instrumento ferreo focario ad horizontem perpendiculari, pars enim lapidis ducti à parte inferiori ad partem superiorem praedicti instrumenti, quae ad partem illam inferiorem conuertetur erit meridionalis, quòd ferrei cylindri, vel laminae chalybeae, qualis est ensis extremum terram attingens, vim septentrionalem a terra septentrionali sugat; quare aliud extremum est meridionale ad quod septentrio lapidis conuertetur, statim atque ad illud extremum peruenerit, &cùm erit circa medium instrumenti ferrei, illud veluti secabit, &crucem cum eo faciet, quod in media ferri parte aequator occurrat.