Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 264
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Certum iudicium ferri nequit de vlla consonantia, donec à duabus fidibus, aut aliis instrumentis toties eodem tempore aër percussus fuerit, quot sunt vnitates in vtroque numero rationum illius explicante. Xempli gratiâ, nisi aër in Disdiapason percussus fuerit quater ab Evno neruo, &semel tantum ab alio, vel ab vno ex iis qui Diapente faciunt, bis, têrque ab altero percutiatur; necdum enim audietur Quinta, si semel tantum vnus, alter bis aërem feriat. Nisi putes sufficere vnicam vniuscuiusque nerui vibrationem, vel percussionem acris, quod vna percussio possit esse duplò, verbi causa, celerior altera: &hae duae solitariae percussiones, aut quaelibet earundem partes possint quoad velocitatem esse in ratione dupla sesquialtera, aut alia qualibet. PROPOSITIO IV. Priùs generantur simpliciores, suauiorésque Consonantiae, quam magis compositae, vel minus suaues. NVmerus enim percussionum, seu motuum acris, à quo fiunt, priùs Nabsoluitur: exempli gratia, tres consonantiae. Diapason, Diapente, &Duodecima, his terminis 1. 2. 3. conclusae proponantur; certum est tres neruos in illa proportione dispositos ita tremere, vt neruus tripedalis semel duntaxat moueatur eodem tempore quo pedalis ter mouebitur: bipedalis verò semel tremet eodem tempore quo pedalis pis mouebitur: sed eodem momento quo hi duo nerui praedicta ratione tremuerint, diapason existet, necdum tamen erit duodecima, quod neque tripedalis neruus vnam, neque pedalis tres vibrationes perfecerit. Rursus necessarium est neruum bipedalem ter, tripedalem bis ad diapente generandum tremere, quod fieri nequit nisi pedalis eodem tempore sexies tremat, &ideo bis genita fuerit duodecima, quemadmodum octaua ter, vt numeranti constabit. Neruus enim bipedalis citiùs vnit suas vibrationes cum pedalis, quàm cum tripedalis vibrationibus, priúsque consonant, quàm pedalis, aut bipedalis cum tripedali. Vnde Practicus sagax plura mysteria Harmonica in gratiam compositionum Musicarum eruet: verbi gratiâ, quantò vna consonantiasit alterâ suauior, quae consonantiarum successio, vel mixtura reliquis anteponenda: qua de re postea.