Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 265
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO V. Eò suauiores, seu dulciores esse consonantias, tam singillatim quàm simul consideratas, quò frequentiùs aëris percussiones simul vniuntur, &vnam tantum alteri praestare, quanto motus aëris quibus constat, frequentius conueniunt. T enim suauitas ex vnione, ita maior ex vnione maiore suauitas. Vbi notandum me suauiores dixisse, non autem gratiores, vt enim pluribus saccharum minus quàm vinum, aut aliquid acerbum, ita diapason nonnullis quàm diapente minus placet; quod pungi velint, &quadam percussionum varietate agitari, quae quidem varietas maior est in diapente, quàm in diapason, difficiliúsque misceantur 3 cum 2 in ratione sesquiaitera, quam 2 cum 1 in dupla. PROPOSITIO VI. Ille numerus motuum causa est cur diuisio consonantiarum Arithmetica sit dulcior, atque gratior Harmonicâ. YN hac enim illi motus minus frequenter coëunt: hincque illa Adiuisio facilior, &familiarior vt numeranti constabit; nunquid igitur numerat animus, numerosque comparat cum harmonia capitur? sed ea de re fusius postea cum in gratiam Practicorum varias consonantiarum combinationes, conternationes, conquaternationesque, &c. discutiemus, illarumque suauitates simul conferemus.