Latin
PROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 266
Unproofread scanNot analysed yet
ARTICVLVS II. De Pondere Harmonico. CVm vis &pondus sint idem Mechanicis quod potentia, quandoSquidem vis cuilibet adhibita machinae, pondus; quemadmodum pondus quodpiam, vis seu potentia vocari potest; eadem etiam significatione pondus hoc articulo velim accipi; cui numerus praecedens coniungitur, cum eò pondus requiratur grauius, quò maior fuerit numerus motuum aëris, vt ex dicendis facile constabit; in quibus primum spectanda veniunt quae ad neruos, deinde quae ad alia corpora sonora pertinent. PROPOSITIO. Neruus idem pro variis ponderibus eum tendentibus varios sonos, seu numeros recursuum, aut vibrationum habet. Xempli gratiâ, si pondus vnius librae sonum producat 2 recursuum, Epondus 4 librarum efficiet sonum 4 recursuum, cum experientiâ constet pondera neruo eiusdem longitudinis applicata, esse in vibrationum ratione duplicata: neruus enim 4 libris tensus faciat 2 recursus in tempore dato, velitque musicus eundem neruum acutius sonare, &vsque ad diapente pertingere, vt neruus qui prius 2 tantum recurlus habuit, iam aequali tempore ter recurrat; certum est 9 libris neruum illum tendendum esse, hoc est in ratione duplicata 3 ad 2; &ita de reliquis, adeout, si rationes consonantiarum ex viribus, seu ponderibus censeantur, futurae sint in ratione duplicata vibrationum, seu recursuum: cuius rei causam lege prop. 36. Ballisticae. Hinc autem scire potest Lyricen quanta pondera Lyra vel Cirharae neruis 12, aut quindecim, vel quotquot aliis, quibus testudines instruuntur, admouenda sint vt ad datum concentum ascordant: hoc est quanto ponderi respondeant verticilla, quibus illi nerurtonduntur, atque adeo quantum pondus manus verticilla torquens vicè qualibet suppleat; quae, verbi causa, decem libras supplet, cùm emum crassiorem, qui priùs 80 libris tendebatur, tono maiore acuit. Quod etiam tibiis, fistulis &aliis organis pnemnaticis accommo4411 majus veluti pondus adhibeas, cum illorum sonos acude qued tamon in fidibus clarius est, &intellectu facilius. Iam vero neruorum ipsorum pondus considerandum. liupiido