Latin
PROPOSITIO II
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 279
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ad octauam notam attinet, idem de ea dicendum ac de prima. Aliae cum singulis notis coniunctiones, seu comparationes, quas omisimus, ostendunt dissonantias: verbi gratiâ, vox prima VT facit secundam maiorem, seu tonum cum secunda nota RE, &septimam maiorem cum septima nota BI. Similiter RE facit secundam cum MI, &cum octaua nota VT septimam minorem. MI facit cum fa secundam minorem, &cum nona nota RE, septimam minorem. Ex quibus de reliquis notis facilè iudicabitur. His positis, regulae compositionis dari possent; quae tamen cùm aliis vocibus, chordis seu notis egeat quae huic systemati desunt, tantisper differendae, donec illas chordas addiderimus.