Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 279-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Omnes Quartae, Quintae, &Octauae species in praecedente systemate, atque adeo modos, seu Tonos aßignare. Ic minimè curabimus quaenam dici soleat, aut debeat prima, seEcundâue species siue Quartae, siue Quintae, cùm primatus ille pendeat ab hominum arbitrio: quanquam ad vitandam confusionem vocabulis primae, secundae &c. vsuri sumus. Sit igitur prima Quartae species ab VT ad FA; secunda verò à RE ad SOL: tertia à MI ad LA, vt prima semitonium habeat supremo, 2 medio, 3 infimo loco; neque enim plusquam ter locum mutare potest. Quintae species 4: quarum prima ab VT ad SOL; 2 à RE ad LA: tertia à MI ad BI; 4 denique a FA ad VT superius, in quibus praesertim attendendus semitonij locus, cuius dispositione Cantus varios effectus sortiuntur. Octauae sunt septem species, quòd septem modis illae tres Quartae species cum 4 Qui. tae speciebus simul iungantur.