Latin
PROPOSITIO XI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 28-4
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter spatia transmissa quae inuerso ordine vniformiter retardantur, sunt in eadem ac impares numeri ratione, videlicet vt 7, 5, 3, 1: Si enim primo tempore pertranseat mobile 7 spatia, ita decrescente velocitate vt in fine primi temporis tantum amittat velocitatis quantum suffecisset ad ipsum promouendum spatium adhuc vnum, proximo tempore sex tantummodo spatia percurret. Quòd si hoc secundo tempore tantundem remittit, vt supponitur, percurret tantummo do 5 spatia; diminutáque insuper ibi velocitate, tertiò tempore etiamsi non ampliùs minuatur, transibit solùm 4: igitur decremento supposito, vt antea, tertio tempore sola 3 spatia conficiet, &ita debi litatum perueniet ad finem tertij illius spatij, vt quarto tempore duo tantùm spatia sit, illâ conseruata velocitate, confecturum; sed iterum pro tempore quarto diminutâ, spatium vnicum conficiet Cùm autem conatus internus laminae chalybeae, vel cuiusuis arcus non semper aequaliter vrgeat, illi nequit applicari praedicta ratio numerorum imparium, dum enim neruus tenditur, tantò minus resistit. quantò propior est puncto d in figura praecedente; maximéque resiitit in puncto F. Sed eadem vi mouetur neruus dum redit, quâ resistit dum tenditur, quapropter conatus ille internus laminae, vel arcus semper eò minus vrget quò magè relaxatur; adeo ut (licet velocitas reditus semper augeatur) incrementa velocitatis in reditu semper minora sint Itaque si velocitatis incrementa supponantur vniformiter inter re deundum decrescere, q spatia redituum arcus rationem istorum numerorum 7, 5, 3, 1 sequentur. Si verò spatium reditus à F diuidatur in 88 partes aequales, vt tempus in quo redit arcus in 4 aequalia tempora, in primo tempore neruus percurret 8 spatia, in secundo 20, in tertio 28, &in quarto 32, ex hypothesi quòd decrementa incremento rum velocitatis aequalia sint aequalibus temporibus. Diuisâ siquidem rectâ a F in 88 partes aequales, quando neruus recurrens peruenit ad punctum octauum, numeretur tempus primum iam perfectum: cumque velocitatis incrementa non acquirantur aequalia temporibus aequalibus, sed semper minora fiant, vniformiter decrescendo, non duplicabitur velocitas acquisita in octauo puncto, vt proximo tempore spatia bis octo conficere possit, sed erit velocitatis incrementum vt 7 tantùm, quare secundo tempore perueniet mobile illâ sola celeritate ad punctum (vltra octauum) decimumquintum Sed quia secundo tempore incrementum debet esse vt 5, secundo tempore vlteriùs ad5 puncta, hoc est ad 20 punctum pertinget, in quo praeterea velocitas erit acquisita sufficiens ad neruum, &arcum promouendum per 5 puncta.