Latin
PROPOSITIO XI
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 29-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter velocitate quae est in fine secundi temporis percurret tertio tempore puncta 25, recipiétque velocitatis incrementum pro 3punctis, &tertio tempore 28 puncta à b ad e conficiet, vbi velocitatis incrementum habebit vt tria: quamobrem in quarto tempore promouebitur absque augmento velocitatis per puncta 31; sed auctum velocitate ad vnum insuper punctum, faciet quarto tempore puncta 32: atqui 8, 20, 28, &32, summam 88 conficiunt, in quae diuiditur spatium dF, per quod fit nerui recursus. Quae omnia meliùs ex dicendis intelligentur.