Latin
PROPOSITIO III
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 280
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque prima species Octauae incipit ao VT inferiore &definit in VT superiore, sitque ex prima specie Quintae &prima specie Quartae: secunda fit ex 2 specie tam Quintae quàm quartae: vt Tertia species ex tertia specie Quintae, Quartaeue. Quarta species ex quarta specie Quintae, &prima Quartae. Quinta ex prima specie quintae, &secunda Quartae. Sexta ex secunda specie Quintae, &tertia Quartae. Septima denique fit ex semidiapente (quod est à BI ad notam vndecimam FA, quod vulgò dicitur a practicis MI, vel potiùs BI contra FA) &Tritomo, qui perficit hanc 7 octauae speciem cum 14 nota FA. Vnde constat15 chordas, seu voces requiri ad has Octauae species complectendas. Cum autem Modi nil sint aliud quàm Octauae praedictae; sequitur modos eodem numero coarctari posse; cùm alij, quos plagales vocant, ab istis solummodo differant, quòd eandem Quartae speciem, quam illi Quintis superponunt, isti subiiciant. Quòd facilè ex nostro systemate intelligitur, si modos, seu Octauas praedictas ab octaua nota VT incipias: tunc enim modus plagius, quem secundum vocant, quod primum, vt pote suum authenticum sequatur, incipit à quinta nota SOL, quod species Quartae ab isto SOL ad Octauam notam VT sit eadem cum specie inter 12 &15 notam inter iecta. Idemque dicendum de quarto modo, qui plagius secundi; vt octauus septimi, decimus noni, &duodecimus vndecimi. Qua ratione sex octauae species 12 modos facere dici possunt. Vbi obseruandum est quartam octauae speciem à 4 nota FA incipientem non habere Quartam, sed Tritonum initio, atque adeo plagalem modum efficere non posse. Similiterque septimam speciem à BI incipientem non posse modum authenticum, seu principalem gignere, quòd neque Quintam infra, neque Quartam superius habeat. Primus itaque modus principalis à prima nota seu voce, VT: secundus à secunda, &ita deinceps: adeovt primum liceat appellare VT, secundum RE, tertium MI, &c. ili