Latin
ROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 286
Unproofread scanNot analysed yet
ROPOSITIO V. Scalam, siue systema aliud Harmonicum per semitonia coutinua explicare. Actenus illud systema duabus praecedentibus tabellis contentum Cexposuimus, quod vocant scelam b quadrati: quae omnes cuius libet Consonantiae species aperuit: sed cùm plerumque contingat setonia fieri non solum in locis, seu interuallis praecedentibus; sed etiam in reliquis ad cantus ornatum &animi varia pathemata tam significanda quam mouenda, sequens systema vnico diapason ostendit qua ratione fiant, ¬entur semitonia in singulis Octauae interuallis: haec enim 12 interuallis distinguitur: cùm antea 7 duntaxat habuerit. u EfTIbu Porrò cùm vulgò Citharistae putent illa 12 semitonia, in quae iugum testudinis, Lyrae, Violae, &c. diuiditur, aequalia, secus tamen se habet in vera theoria, imo in Organis &Clauicymbalis, in quibus Practici distinguunt semitonia maiora à minoribus; quanquam nec dum satis exactè. Rem totam paucis aperio, iuxta tonos &semitonia tabellae 1. Propos. Itaque prima nota huiusce diagrammatis differt à secunda semitonio minore, 2 à 3 maiore, quandoquidem tonus minor inuenitur ab 1 ad 3, hoc est ab VT ad RE.