Latin
ROPOSITIO V
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 287
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque à RE ad MI sit tonus maior, si fuerit majus semitonium à 3 nota ad 4, erit semitonium medium à 4 ad 53 quod superat semitonium minus vno cominate, quo etiam tonus maior minorem superat. A quinta nota ad 6 fit semitonium majus, à sexta ad septimam semit. medium: a 7 ad 8 majus: ab 8 ad 9 minus: à 9 ad 10 maius: à 10 ad ii majus: ab ri ad 12 medium: &à 12 ad 13 seu vltimam, majus semitonium statuitur; vt sint in octaua praecedentibus t3 notis diuisa, duo semitonia minora, tria media, &septem maiora; quae si quis Musicus exactè possit canere, siue intonare, tam continuò quàm per saltus, seu interualla, quaelibet diagrammata Musica emendatè, perfectéque canet. Quòd si quis malit per aequalia semitonia canere, per me licet, nil enim refert, dummodo non laedantur aures, &cantus, atque concentus grati sint. Itaque nota quaelibet semitonij extensionem, qua remittitur, vel intenditur, seu fit grauior aut acutior, habeat, vt verbi gratia pro BE, VT, quod facit tonum, habeas RE, vt, quod semitonium edat: quod vocant fictam vocem. Videatur Baptista Doni paginâ 208. de Tonis veterum, quâ refert initium modi Hypoaeolij ad primam nostri systematis vocem, seu notam. Hypolydium ad 2: Dorium ad 3. Iastium ad 4. Phrygium ad 5: Aeolium ad 6: Lydium ad 7. Mixolydium ad 8: Hyperiastium ad 9: Hyperphrygium ad 10: &tres sequentes praedictis inferiores ad 3 notas quae faciunt octauam inferiùs cum 11, 12 &13 notis scalae nostrae, hoc est Hypophrygium, Hypoiastium, &Hypodorium. His posstis, aggrediamur methodum cantus efficiendi; hoc est Melopociam, vti maximum Harmoniae fructum; quotus enim est qui pulcherrimos cantus vnius vocis non omnibus plurium vocum concentibus anteponat?