Latin
PROPOSITIO VII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 289
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VII. Artem Cantus seu Melopoeiam, cantuumque componendorum regulas generales explicare. Bi quis notam, chordam, aut vocem elegerit, à qua velit cantum Vincipere, exploret primò suae vocis extensionem, quae vix vnquam diapason superat, si facilè quamlibet notam intonet, &absque nimio conatu recitet; suntque plures qui non excedant extensionem Quintae, vel Sextae, quàm qui diapason superent. Secundò; in toto cantilenae discursu caueat, quantum fieri potest, &verba canenda permittunt, à cadentiis nimis frequentibus, donec ad cantus medium, aut aliquam illius partem nonnullâ quiete egentem peruenerit; in qua, media cadentiâ, vel ad summum dominâ, siue dominante vtatur: Mediam vocant, quae diapente diuidit, qualis est mi, in prima Quintae specie: dominam vero, ipsius diapente vltimam, nempe sol. Quanquam &Sextae suas etiam cadentias habent, vt in prima specie vt, la, cadentia media est fa; domina la. Tertiò cantus in eadem nota desinere debet, à qua coepit, vel in cadentia dominante, nisi fortè verba canenda requirant aliud, quibus cùm musica, seu cantus seruire debeat, prudens artifex modi proprij, vel cuiusuis alterius modi ruptis cadentiis vti poterit cùm in medio, tum in fine. Sed nisi verba, aut animi pathemata praeconcepta, tam significanda, quàm excitanda cogant, Cantus extra modum suum non excurrat, &in eadem nota desinat à qua caepit. Qui si quando alterius modi chordas tetigerit, ad proprium modum ita regrediatur, vt vel excursus ille vix ab auditoribus percipiatur, vel cum gratia, voluptateque sentiatur, vt contingit cum chorda modi extranei consonat cum chorda proprij, per quàm ad eum regrederis. Constat autem ex dictis antea, quae chordae modi cuiuslibet cum alterius cuiusuis chordis magè vel minus conueniant. Quartò, notae diatonicae serie continua se consequentes semper in canendo gratae sunt; sed ad maiorem varictatem per interualla facilia, qualia sunt Tertiae, Quartae, &Quintae, saepiùs canendum; deinde percurrendae sunt notae, quibus constant interualla, donec ad finem perueniatur.