Latin
PROPOSITIO VII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 290
Unproofread scanNot analysed yet
Quintò, priusquam de cantu componendo apud te cogites, explorandum qua voce, quo tono, quibus interuallis ea verba pronuntiaret egregius Orator, vel actor, vt pro viribus auditores verbis, postea canendis, excitaret, atque commoueret: Optimus si quidem musicus qui Rhetoricam Harmonicam adeo foeliciter exercuerit, vt ab auditoribus suis lachrymas, risum, &alia passionum πκκνρία, atque testimonia elicuerit. Ipse igitur toties verba canenda voce oratoriâ pronuntiet, vt tandem concipiat, atque comprehendat quibus interuallis, qua contentione, quibusue notis, seu chordis in pronuntiando vsus fuerit: vel si minus oratoriè, aut tragicè pronuntiet, alterius optimè pronuntiantis vtatur opera, notetque singula interualla, &omnes transitus atque mutationes vocis; Haec enim omnia quò perfectiùs in cantu faciendo imitabitur, perfectiores cantus efficiet. Omitto difficultatem interuallorum inueniendorum, quibus vtimur in recitandis orationibus, cùm sola maior in pronuntiando tarditas (post concitatiorem pronuntiationem) id doceat. Adde pro diuersa consuetudine, &patria easdem res, &passiones diuersis motibus, &interuallis, licet eadem verba pronuntientur, exprimi: vnde forsan rationem modorum elicere possis. Ad hoc praeceptum reuoca figuras omnes Rhetoricae, quas diuersis cantus ornamentis, qualia sunt καταπυκνώματα, melismata, teterismata &omnes vocis vibrationes Musicus imitari debet.