Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 29-5
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. De varijs reditus nerui velocitatibus. CVm non sit semper idem incrementum, sed velocitas continuò decrescat ea ratione in qua sunt numeri impares 7, 5, 3, 1, vt in arcus reditu fieri supponitur, ostendit doctissimus Hobbus diuiso tempore motus in 4 partes aequales, spatia transmissa in singulis partibus inter se futura in ratione numerorum 2, 5, 7, 8; vel 8. 20, 28, 32. Redeat enim neruus tensi arcus per spatia quaelibet aequalia 8: huiúsque reditus tempus sit primum ex 4 temporibus aequalibus, quo reditus integer peragitur: augeatur autem velocitas eius dum redit, non vt possit proximo tempore duplicare illa spatia, sed itaut possit absque augmento in secundo tempore transire spatia, non 8 &8, sed 8 &7, id est 15 spatia. Habet igitur neruus à vi impressa primo tempore, vt possit procedere secundo tempore 15 spatia actu, sine augmento velocitatis: sed ab impressa vi, proprio tempore, diminuto sicut priùs, incremento, vt possit 5 actu procedere, habeátque potentiam ad 5 altera in tempore tertio; quare secundo tempore per 20 spatia actu procedet, cum potentia ad 5 ampliùs. Perget igitur sine augmento, tertio tempore per spatia 25 actu, additóque incremento diminuto habebit à proprio tempore vt praeterea possit transire spatia 3 actu, eum pontentia ad 3 alia. Neruus igitur temporo tertio transit 28 spatia actu, habéntque potentiam ad tria ampliùs, tempore quarto; quo, propter tempus tertium, progredietur sine augmento velocitatis per spatia actu 31: quibus vno addito propter incrementum, transit quarto tempore per spatia 32, adeout spatia à neruo tensi arcus transmissa singulis temporibus aequalibus sint vt numeri, 2, 5, 7, 8. Quae omnia rectè in sequentem synopsim rediguntur. Primum tempus. Spatia 8 actu, potentia 7. Secundum tempus. à proprio tempore Spatia accepta à primo tempore 15 actu actu, 5 potentiâ. Tertium tempus. Spatia accepta à secundo tempore 25 actu, à proprio, 3 actu, potentiâ. Quartum tempus. Spatia accepta à tertio tempore, 31 actu, à proprio, vnum actu, vnum potentiâ. XII.