Latin
PROPOSITIO VIII
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 291
Unproofread scanNot analysed yet
Vinotus Tullensis Ecclesiae Canonicus huic speciei primatum tribuendum censuit: cùm praesertim omnes octauae species continuò sequantur ordine in illa diapasonis specie, cuius semitonia lineâ iacente, tonos verò rectâ notat, vt hic noster modus, seu prima species diapason sit II–III– quam iterum sequente diagrammate repraesento, vt vnico intuitu cuiuslibet interualli rationem numeris expressam comprehendas, &modum intonandi Guidonicum sequi possis absque syllaba noua SOL MIcum mutatione syllabae LA in RE; quam per syllabam BI vitamus: hunc ergo morem &hoc systema in cantuum componendorum gratiam ad litteras simplices reducamus octo numero, quot sunt voces seu chordae in octaua praecedente, quibus si alios 8 superstruas, idem semper erit modus, vel eadem octauae species, sed repetita His autem positis sit Prima regula, cantus omnes qui fiunt per seriem graduum coniunctorum esse bonos. Secunda, post quosdam gradus coniunctos ascendentes, sequi debere descendentes ad varietatem inferendam, inter illos verò interualla consona quandóque interponenda: eáque praesertim VII quae passionibus destinantur. Tertia, voces easdem immediatè repetendas seu ingeminandas, cùm res significanda profundiùs animo imprimenda est. Quarta, res tristiores, &debiliores minoribus gradibus &interuallis, rat initium à b', vel I, aut s, vel ab aliis notis sumendum erit initium. Si verò nil cogat, satius erit à prima voce incipere, vel ab alia quae cum prima consonet, verbi gratia, abs, vel f, vel m: alioqui tam desinere quàm incipere possumus vtcunque libuerit.