Latin
PROPOSITIO X
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 296
Unproofread scanNot analysed yet
Sin verò sequens exemplum cantus liberi cum littera, quam lectoribus meis proposuerim vt mille modis ex hac duodecimae scala quotidie sumendis animas suas ad aeternitatem componant. Dixi mille modis quotidie; neque enim quispiam musicus credat se cantus omnes in illa scala contentos breui exhausturum, si diebus singulis mille diuersos componat, &recitet, quandoquidem anni 1312 non sufficiunt ad cantus omnes illius systematis canendos, licet in quolibet cantu nulla vox repeteretur; &12 duntaxat duodecimae notis Diatonicis columnae tertiae vtereris: quippe 12 nerui, aut voces possunt 479001600 variari: quoties igitur variabitur cantus, si 20 notis scalae nostrae vti liceat? vide tabellam varietatum omnium in maioribus nostris Harmonicis l. 7. de Cantibus, Prop. 3. pagina 116. quae 2432902008176640000 varietates 20 rebus tribuit, &vsque ad 64 rerum varietatem progreditur, quarum varietas sequente numero ex033, 600, 000, 000, 000, 000, qui cum 90 characteres habeat seu 30 ternarios, in quos diuiditur, facilè nostrâ methodo numeratur primus enim ternarius per 221 vigintioctiliones explicandus, &ita de sequentibus, vt fusiùs alibi. v vumssEbu buurms fm TEbu’sfem Quàm dilecta tabernacula tua Domine virtutum: conchpiscit &deficit FTEmPITFNT. anima mea in atria Domini. Vbi neque desino per V, neque studeo Cadentiiis vulgaribus obseruandis, sed solum animi motum sequor, cui Lector quispiam cantum illum adiiciat, quo veluti stimulis excitatus aeternitati canat. Iam verò superest vt artem concentus, seu symphoniae breuiter explicemus. De Arte symphoniae, seu compositionis Harmonicae plurium vocum. JAnc artem breuissimè, clarissiméque contrahendam aggredior vt quispiam vnâ, vel altera hora quidquid voluerit Harmonicè componat, &conuiuas atque socios prouocet ad gratias Deo musicè reddendas. Cùm igitur tam consonantiis, quàm dissonantiis constet vocum diuersarum concentus, qui πολυσυμφωνία dicitur; &vniuersale system alibro praecedente, prop.