Latin
PROPOSITIO X
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 297
Unproofread scanNot analysed yet
5, 6 &10 explicatum &ad terdiapason promotum, consonantias &dissonantias omnes complectatur; hic tantum duo, vel tria facienda Primum, interualla omnia tam consonantia, quàm dissonantia notanda sunt, vt scias quibus in concentua, 3, 4. aut plurium vocum vti liceat. Deinde quaenam consonantiae simul iunctae gratiores sint, vel dulciores: Denique quam seriem consonantiae se inuicem immediate consequentes obseruare debeant ad gratiam Harmonicae compositioni conciliandam, &animos auditorum oblectandos, &qua ratione dissonantiis inter consonantias inserendis vtendum, vt hae propter opositionem, veluti lux ob tenebrarum, vel dulcia ob amarorum permixtionem, vel successionem, gratiores appareant, &gustum excitent. Repetatur ergo systema Diapasonis primae speciei: quod vbi fuerit in ordine ad plurium vocum compositionem explicatum, compositione Harmonicâ nil facilius.