Latin
I. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 298
Unproofread scanNot analysed yet
turales: notae verò cum caudis, gradus, seu neruos assumptos, accidentales, vel, vt vulgò loquuntur, chromaticos: cùm autem sint Tertiae &Sextae tam minores, quàm maiores, in tabula sequente, minores litteris Italicis; maiores verò vt &perfectae conionantiae, nempe Diapason, Diapente &Diatessaron litteris Romanis notabuntur: incipit autem à prima voce vt, quae facit consonantias, &dissonantias; sed cùm dictio secunda, &septima, nec non sexti ab sincipiant, vt dictio quarta &quinta à q. ad vitandam confusionem, secundae notabuntur simplicis, nempe secunda minor, quae est semitonium, seu pars octauae duodecima, Italico, &secunda maior seu tonus s Romano. Septimae verò notabuntur 2 litteris, si, minor; se, maior. Quartam significabit littera d, quòd vocetur diatessaron, vt qui sit pro Quinta, Tritonum verò, hisce duabus litteris tr. à quo semidiapente non distinguitur in hoc aequalitatis systemate. Cùm autem littera v se habeat ad alias 12 sequentes vt r, velr, &quaeuis alia nota ad suas 12 superiores consequentes, sufficiet ostendisse quas consonantias faciat illa syllaba vt, vel v, cum praedictis 12 notis, vt sciat lector quas dissonantias &consonantias cum suis 12 sequentibus faciat.