Latin
I. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 299
Unproofread scanNot analysed yet
Licet autem antea charactere Romano u &u pro duabus extremis octauae syllabis vsus sim, ne TABVL tamen in sequentibus consonantiis designandis accentu super u, quae est acutior octauae nota, cogamur vti, hoc simplici u absque accentu notabitur, nota verò grauior litterâ minore capitali V concorporeâ. In hac igitur tabella, V coniungitur cum 12 litteris praecedentis systematis in prima columna; facitque cum illis dissonantias &consonantias in secunda columna litteris antea explicatis significatas: cúmque totidem dissonantias &consonantias quaelibet littera sibi superiores habeat, haec tabella 12 alias supplet, &explicat: quae quidem 12 tabellae ad disdiapason peruenient; quandoquidem vltima u faciet octauam cum vigesimaquarta littera. Porrò qui scire cupit quot dissonantias, aut consonantias faciat quaeuis nota perfecti systematis cum alia qualibet nota, lib. tertium Gallicum de Musicae generib. prop. 5. &6. &lib. 6 Organorum prop. 23. consulat, vbi fusè reperiet quaecunque hoc in negotio desiderare possit. Nunc verò sufficit ad praxim agnoscere primam notam V facere Tertiam minorem cum r: maiorem cum mi Quartam cum f: Quintam cum s: Sextam minorem cums: maiorem cum I: quemadmodum r facere Tertiam minorem cum f. ; maiorem cum f: Quartam cum s. Quintam? cuml: Sextam minorem cum b: maiorem cum b. Similiter m facere Tertiam minorem cum s: maiorem cum s: Quartam cum l. Cuintam cum b. sextam minorem cum u, &ita de reliquis notis tam naturalibus, quàm accidentalibus. Interualla vero dissona consonantiis ad maiorem varietatem, &peculiarem gratiam conciliandam interiiciuntur, quae cùm satis ex nostra tabella constent, ad consonantiarum compositionem, seu coniunctionem accedamus, dum his sex notis praecipuas dissonantias cum numeris radicalibus illaeeconsonantiam generandam &audiendam exprimentibus: exempli gratia, neruus minor faciens diapente cum alio neruo ter tremuisse debuit, quandiu hic bis tremuit, priusquam ab aure, vel animo diapente concipiatur: quod mirari desinet, si meminerit quae libris illis, &huiusce tractatus libro I. art. 4.