Latin
DILOITAINICIU
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quarta figura tertiae vicina mirabilem motuum in circulo factorum proprietatem ostendit, videlicet graue cadens ab e puncto in m, eodem tempore ad m peruenire, quo super quibuscumque planis inclinatis er, eq, ei, ep, &eo ad r, vel q, &c. peruenit; quod &ex alia parte circuli verum est, vt super inclinato plano en, adeo ut globi totidem ab e puncto eodem momento descedentes circulum descripturi sint, si sumantur in quibusuis locis ad quae peruenerint, verbi gratiâ si eodem momento quiescere cogantur in punctis giuxy, minorem circulum egy; si moueri desinant in punctis ogr, circulum maiorem enm describent. Quinta figura bilances, vel libram refert, cuius centrum Y, lingula, spartum, axis, aut trutina VY, his enim nominibus illa bilancium aminula ad rectos angulos iugo ST erecta, cùm in nullam partem propendit, státque immota in ansae ZY medio, bilances aequilibres esse dicuntur, dummodo brachium YS, brachio VT, &pendula TX pendulis SH, lánxque Hlanci X tam magnitudinem, siue longitudine, quàm pondere sint aequalia, nec enim sufficit alterutrius brachij longitudinem maiori, vel minori pondere compensare, quamuis illud indiuersa pendulorum, vel etiam lancium magnitudine liceat. Satius est tamen nequidem in istis vllam magnitudinis per pondus, aut ponderis per magnitudinem, aut quóuis alio modo compensationem admittere, non quò partes omnes geminae inter se magis aequales fuerint, eò aptiores erunt bilances in obseruationibus. Quòd si nonnunquam ad aliud cogat necessitas, omnia diligentissimè perspicienda sunt, ne compensatio tantisper fallat. Solent autem Monetarij accuratiores quodlibet pendulum, vt TX, facere toti iugo, seu scapo TSaequale. Debétque praeterea planum, cui lances incumbunt, esse ad amussim, seu libellam horizontale, si enim planum, in quo quiescit lanx H sit humilius plano cui X incumbit, bilances ab horizonte in aëre sublatae licet antea super eodem horizonte aequilibres apparuissent, non facient aequilibrium, sed lanx H descendet, &X eleuabitur. Sed neque statim expectes aequilibrium, cùm super eodem horizonte tantisper bilances repositae fuerint, longo siquidem tempore durat impressio praecedens, quae bilanci H motum deorsum vrgentem communicarat: quiescant igitur bilances, donec aequilibrium denuò experiaris.