Latin
DILOITAINICIU
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
stateram, seu libram, cuius sunt inaequalia braSexta figura LM chia, repraesentat: cuius haec est natura, vt quò bra1τῶ chium NM longiu f uerit, &NL brachium breuius, eò minus sit futurum pondus brachio NM impositum, vt faciat aequilibrium cum maiori pondere brachij minoris; exempli gratia sit NR 4 partium, qualium NL vnius, sitque ratio ponderum reciproca, nempe sit pondus P 4 librarum &pondus R vnius librae stabit libra horizontaliter in LM, hoc est aequilibris erit: cuius rei causam aliqui petunt ab eo quòd pondus R subquadruplum ob distantiam à librae centro N quadruplò maiorem moueri postulet, &conetur, quadruplò velociùs, iuxta 4. arcum quadruplò maiorem arcu LP, quem solùm percurreret pondus P, si pondus R caderet. Eodémque modo pondus R translatum ad M, &sibi permissum caderet per arcum MY, &spatium faceret spatij L& quintuplum. Non est autem quòd istius staterae, seu trutinae constructionem explicemus, cùm eam fusissimè Ioannes Buteo peculiari tractatu descripserit. Solùm aduerto pendulum quo sustinetur iugum, scapus, vel librile LM, aginam, seu ansam appellari, qualis est in praecedente libra ZY, &pondus R, (quod cursorium vocari possit, quòd à puncto Mad punctum N currat, vt cuiuis ponderi in L appenso aequiponderet) aequipondium, vel antisacoma nuncupatur.