Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Robustissimi fiunt arcus ex chalybe, qui corporum omnium fortis. simus, seu ad recursum vegetissimus esse videtur; quanquam faciliùs rumpitur, vt alio loco dicturi sumus. Quibus autem aquis candentem &mollem durescere oporteat, vt elaterium promptissimum exhibeat, Fabris ferrarijs exponendum permitto, qui pro varijs chalybis tinctibus &temperamentis arcus vegetiores, aut pigriores fabricant. it. Quod ad figuram attinet, minimè circularis, sed potiùs hyperbolica videtur, quamuis intentus arcus magis ad parabolam, vel ad semicircumferentiam, quàm remissus accedat. Sed neque omnes sunt eiusdem figurae; fortéque circularis ob suam vniformitatem omnium optima. Robur verò diuersum est pro varia longitudine, crassitudine, &rigiditate lignorum, quae materiam suggerunt arcubus, alij siquidem 33 libris, alij 56, qualis est Turcicus, tenduntur; vixque robustiores olâ manu dextra neruum trahente, sinistrâ medium arcum sustinente, vim 60 librarum superant, quâ maiorem brachium recusat. Cùm autem arcui scapus, seu manubrium adhibetur, licet arcu ro bustiore vti, qui vel centenariam pilam, aut sagittam mittat: quanquam hîc nolim agere de Balistis castrensibus, seu militaribus, quippe quae ad maiorum bombardarum praesentiam euanuêre: illis igitur scorpionibus omissis, robur arcuum chalybeorum scapis instructorum, quales sum expertus, accipe. Arcus chalybeus Balistae, quam vulgò dicimus à ialet, manibus nudis impacto in pectus manubrio, ad astragalum, vel 78 libris adducitur; neque puto à robustioribus brachijs arcum tendi posse, cuius robur centum libras superet: quapropter arcubus fortioribus trochlea solet adhiberi, qualis est arcus chalybeus, cuius longitudo bipedalis, maxima crassitudo linearum 6, minima 2: quem astragalo imponit trochlea decem funibus, &octo trochleis instructa, cuius vires quidam ex nostris sagittarijs in ludicro certamine balistario tantas esse credebant, vt ne domus quidem integra neruo appensa sufficere posset ad eum in astragalum adducendum.