Latin
PROPOSITIO PRIMA
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quos tamen facilè in viam reuocaui pondere, vice manuum, trochleae adhibito ra librarum, quo suculae manubria neruo ad astragalum adducto sustinebantur, licet antea se plusquam 50 librarum pondo manibus suoplere crederent. Praeterea semidiameter succulae vnà cum fune circumuoluto fuerit 8 linearum, &manubrium 7; digitorum, octies vertatur in orbem vt quinque digitos neruus percurrat, sitque manubrij conuersio, hoc est circumferentia, 23 digitorum, erunt omnes conuersiones digito rum 184, atque adeo nerui motus erit ad manubrij motum vt 37 ad 1 proximè; cumque 1a librae faciant aequilibrium cum neruo ad astragalum adducto, dum manubrio applicantur, facilè concluditur quot libris absque trochlea neruus idem ad eundem astragalum adducatur. Sit enim manubrium ad succulae semidiametrum vt 22 ad I, vt vna vi manubrio applicatâ 22 vires seu pondera sustineantur; cúmque sint 10 chordae trahentes aequaliter in trochlea Balistaria, ducantur 10 in 22, vt 220 producatur, in quem numerum si 12, nempe libras chordam retinentes in astragalo, ducas, exurget summa 2640 librarum, quae chordam ad astragalum adducent absque trochleis, quibuscum 12 librae 2640 libris aequipollent. Chordae arcubalistarum, quas vulgò dicimus arbalestes, (quarum arcus chalybei) 120 filis plus minus constare solent, quorum vnumquódque 20 libris vix rumpitur; quapropter si omnia concurrerint ex aequo non frangetur chorda nisi libris 2400. Arcuum verò ligneorum chordae longè paucioribus filis constant siue chanabinis, vt apud nos, vel sericis vt apud Turcas, &alios; arcus Turcici quo sum vsus, chorda filis bombycinis 83 constat. Omitto qualis debeat esse restio num textura, tororúmque nexus ad robur funibus conciliandum, vt vires inter se conferamus, quae ad varia scapi puncta chordas, &arcus sinuant. Vires quibus ad diuersa manubrij puncta nerui arcuum adducuntur explicare.