Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem instrumentum Itali vocant arganum, Graeci ἐργαλαῖ, quidam Galli simiam singe: quibus praemissis ostenditur rotam, cylindrum, scytalas ad vectem referri, quid enim aliud dixeris tympani B cum scytala A versionem, prae ter vectem EGH, cuius fulcimentum sit in puncto G. Hinc tri eadem est ratio potentiae in A puncto collocatae, ad pondus M, quae brachij G H ad brachium GE, quod alij sic explicant, potentiam pondus hacce machina sustinentem esse ad pondus, vt est semidiameter axis ad semidiametrum tympani vnà cum scytala: vel in Ergata, vt YX ad XV, ita pondus T ad potentiam Q puncto adplicatam. Hic etiam solemne est, tempus eò maior esse quò faciliùs, hoc est minore vi mouetur, quandoquidem majus spatium percurri debet, quò minor potentia requiritur; verbi gratia, radius XY axis Ergatae, cùm sit ad radium XV eiusdem axis, vt 5 ad I, sequitur potentiam in Y sitam: quae pondus T in Vvel Spositum, vel ab ijsdem punctis tractum moueat per spatium aequale semidiametro axis XV, moueri despatij XV quintuplum; quinbere per spatium aequale XY, tupla siquidem velocitas aequat potentiam vt vnum potentiae vt quinque, quapropter pondus TS librarum, sustinet vnica libra ir Ysita; neque manus puncto Vapplicata manum in Y aequaliter applicatam impedire potest, eique obsistere, nisi quintuplò fortior, qua nunquam praeualebit, nisi robur quintuplum augeatur, vnde fit maio rem esse rationem potentiae mouentis ad pondus motum, vel spati potentiae mouentis ad spatium ponderis moti, quàm ponderis ad eandem potentiam. Porrò cauendus nonnullorum error, qui diametrum axis minim è considerantes, scytalarum longitudinem ab axis superficie, non autem ab axis medio sumunt, quò etiam longè foret crassior error illius qui tympani seu rotae semidiametrum omittens, solam scytalae, seu vectis A longitudinem numeraret.