Latin
COROLLARIVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 29-3
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Rauitas absoluta dicitur, quâ corpus quodlibet potentiae perpendiculariter, &absque vllo instrumento trahenti resistit, quae cò maior censetur, quo plures materiae partes sub ijsdem dimensionibus vel sub eadem, aut aequali figura continet: quo sensu nullum corpus ob centri terrae viciniam grauitatem suam mutat. Relatiua nos, instrumentáque respicit, licet enim sarissa sit semper in se ponderis eiusdem absoluti, vbi tamen quis illam per vnum extremum, praesertim minus manu, vel digitis extremis sustinet, illam iudicat longè grauiorem quàm vbi per medium eandem gestat, ob naturam vectis, de quo hactenus, ad quem cum axis in Peritrochio referatur, illum sequente propos. explicamus. De Axe &Peritrochio. PROPOSITIO VIII. Axis in Peritrochio, vel Suculae, &Ergatae partes &naturam explicare &ad vectem reducere. Achina, quam Latini Suculam, Graeci δνον, seu δνωνι, vnde sucu. la trahere dicunt ἐνίνα, vietores tornum appellant, multis partibus constare solet, videlicet axe CD, hoc est cylindro in peritro chium B infixo, quod etiam tympanum appellatur, cuius peripheria conuexa CA, pegma dicitur à quibusdam, in quod infiguntur stipites, hoc est scytalae radiorum instar: paxillus autem circa punctum L infixus, vt chordae sustineat extremum, porculus nuncupatur. Quae omnia machinae NY possunt accommodari, quam dicunt Ergatam, quippe quae solùm à praecedenti discrepet, in eo quòd axem suum horizonti perpendiculariter erectum habeat, qui priùs fuerat horizonti parallelus, &pondus T trahat horizontaliter versus S, quod priùs verticaliter tollebatur, vt constat in M pondere versus Lascendente. Sunt etiam vectes Q &alij in axe XS infixi horizonti paralleli, quos versant ambientes &obnitentes vectiarij, quos Graeci ἰργάτας, eu ἐργαπνὶς appellant.