Latin
III. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 304
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem motus illi contrarij perfectè intelligantur, nota voces ita posse componi vtascendat vna, dum altera descendit, vt dum primus ad re ascendit ad la à quo descendit alter ad re: deinde simul ambae ascendant, aut descendant; ille motus dicitur contrarius, hic similis, vel idem: quorum vterque fit per gradus simplices tonorum vel semitoniorum; vel per maiora interualla: quibus adde motum illum, quo vox vnica descendit vel ascendit, dum alia persistit immobilis nec enim velim aliam subdiuisionem instituere 2 vocum, quarum vna per gradum toni vel semitonij, alia per majus interuallum incedit. His positis regulas compositionis Harmonicae generalis aggredior: sunt enim particulares innumerae iuxta numerum imaginationum. Regulae Generales Harmonicae Compositionis. I. Initio concentus à quauis consonantia sumpto, sequi debet altera diuersae speciei consonantia, ne varietas requiratur: verbi gratia, post Quintam re, la, sequatur. Octaua v, u, vel sesquiditonus m, f, non autem quinta V, s, vel m, b, quanquam motus contrarij specierum identitatem excusent, ob quandam ex contrarietate varietatem oriundam. II. Post Tertiam aut sextam maiorem minor sequi debet, raroque duae maiores aut minores se inuicem sequi debent: licet nonnunquam aliter contingat, praesertim cum vna ex Tertiis habet tonum primo loco vt r, f, alia secundo vt m, s. III. Ab vna consonantia transiri debet ad aliam viciniorem, non ad remotiorem, vt sonorum successio suauem illum, &ferè insensibilem colorum transitum, ἀρμογὴν aemuletur: praesertim verò cùm fit transitus ab imperfectiore ad perfectiorem, vt à sexta minore ad octauam: à Tertia minore ad vnisonum; ab hexachordo minore ad diapente. IV. Concentus ab octaua vel vnisono incipiendus, &per illas consonantias finiendus, cum enim finis coronet opus, vt pote summa illius perfectio, post consonantiam finalem, nil auditus expectat: initium verò, rei optimae gustum facere debet. Regulae Tertiarum &Sextarum. I. Licet optima sit consecutio Tertiae &Sextae minoris, post Sextam &Tertiam maiorem porest tamen Tertia minor sequi minorem, vt in exemplis sequentibus perspicis: quorum primum continet duas Tertias minores se immediatè consequentes: secundum ostendit tertiam maiorem post minorem: tertium denique maiorem f, s, LL tertiam post aliam maiorem, quae omnia licent. I1, m, f, m,i II. Licet ad vnisonum ex sesquiditono longè melius sit accedere, quem admodum &ad diapente, motibus contrariis, gradibusque coniunctis, quam ex ditono; minimè tamen peccat qui motibus illis ex ditono tam ad Quintam quam ad vnisonum accedit, vt saepius idem repeten ti apparebit, quid enim mali in sequentibus exemplis? in quibus primò fit ditonus, deinde vnisonum: tertiò sesquim, r, s, I, b, ditonus; quartò ditonus; quintò denique diaV, F, m, f, m, pente.