Latin
III. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 305
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim audio scrupulosiores qui ad Tritoni relationem cauendam, quae reperitur inter f, &b, in nostro systemate litterario, ditonum reiiciunt; quem tamen admittunt, dum ambae partes descendunt, vel ascendunt gradibus disiunctis, siue coniunctis, vt in his exemplis habes: quorum primo fit transitus à ditono ad diapente secundo à diapente ad ditonum. Certum est tamen aliquid gratiae maioris inesse transim, I, s, tui sesquiditoni ad vnisonum, &decimae minoris ad diaV, r, V, pason. Quin &Tertia minor Sextam maiorem, &Octauam antecedere potest. Consideratione profectò dignum est quod à ditono tam bellè transeatur ad Quintam motibus similibus, &cum vna pars stat immobilis, minùs tamen pulchre motibus contrariis, saltem vt practici existimant: licet enim Tritoni relatio non reiiciatur ab omnibus, non tamen à tanta musicorum expertissimorum turba damnaretur, nisi illorum offenderetur auris. Neque enim negligenda est plurium in arte peritorum consensus, quem vix absque ratione reperias, sitque velut ipsius naturae sensus. Cùm autem sexta maior tam contrariis, quàm similibus motibus per coniunctos gradus rectè praecedat diapason, rectè etiam ex ea transitur ad ditonum, similibus, &ad sesquiditonum metibus contrariis: sed quotiescunque vicinae consonantiae in se mutuò transeunt motibus contrariis, gradibusque coniunctis, nil in biciniorum compositione gratius: quod fit ex Tertia minore ad Quintam &ad vnisonum, vt à decimaseptima minore ad disdiapason, &à decima minore ad diapason, &à sexta maiore ad idem diapason. De Diapente, Vnisono, &Octaua. I. Quibuscunque motibus à diapente recte proceditur ad octauam: sed vbi motus similes fuerint, admittit post se ditonum, &hexachordum majus: si enim transitus fiat motibus contrariis, Tertia, Sextáque minor suauiùs sequuntur, nec ita sequens decima maior; ac tertia maior respuitur. Hîc autem Bicinium satis longum habes, in quo regulae praecedentes obseruantur: quod vnico intuitu hauries, si nostrum praecedens systema litterarium coram oculis habeas. Bicinium. uu buubbbibsfsms fmriribisImlilfilbls fs Iml. vvrmfersfsyrmvmrurUirsvfruri fmfvsmfmfvr Notis vero sequentibus omnes consonantiae suis in locis propriis exprimuntur, vt etiam Lector illis, si volet, assuescat.