Latin
MONITVM
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 306
Unproofread scanNot analysed yet
MONITVM. De Consonantiis. Ptimè notat praestantissimus Musicus Io. Bap. Doni discursu 2 de Consonantiis Graecos in tres ordines consonantias diuidere, videlicet ἀντιφόνουs, hoc est aequisonas, id est omnes octauas, quae pene idem esse videntur cum vnisono: παραφώνους, seu penaequisonas, hoc est Quintam &eius repetitiones; &συμφώνους, quae reliquas consonantias complectuntur. Itaque Isotoniam, seu vnisonantiam, Homophoniam, seu aequisonantiam, penae quisonantiam, &consonantiam artis propria vocabula veteres tradidêre. Praeterea rectè probat diatessaron esse consonantiam, &antiquis duas Tertias notas fuisse, cùm illarum rationes sint in Enharmonica Quarta Architae, &Didymi chromatica. Tertiò Sextam maiorem, similiterque ditonum Diastalticae musicae, minorem Tertiam &Sextam Systalticae; Quintam &Quartam Hesycasticae rectiùs accommodari. Quartò totum spatium semitonij minoris, quod inter duas Sextas, aut Tertias reperitur iunctum his aut illis nil ingratum facere, &in teruallum à minori ad maiorem continuè auctum semper consonare: veterésque qui has pro consonantiis non agnouerunt, vsos esse genere diatonico, quod illas consonantias habere nequit.