Latin
HI. PROPOSITIO
Marin Mersenne, Cogitata physico-mathematica 331-2
Unproofread scanNot analysed yet
HI. PROPOSITIO. Lyram Orchesticam exhibere, &Musicae genera, quibus apta est aperire. Vm hoc Lyrarum genus fiat diuersae magnitudinis, eam hîc Cperspice quae vocibus grauioribus destinatur; quae cum sit absque iagamentis, siue interstitiis, infinita dici potest, ob sonos innumeros quos docta manus discriminat, cùm aliorum instrumentorum manubria semitoniis distincta totidem duntaxat habeant souos, quot iugamenta, seu metationes. Porrò qui laudem quaternarij prosecuti sunt, 4 istius lyrae neruos possunt addere, quibus nil in genere musico videtur ἀδύνατον: experiatur Bocani, vel Constantini peritiam quisquis dubitauerit.